monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 392

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 392
sed pleraque talia sunt; haec ad exemplum sufficiant. quod ergo fuerit iunctum ex nomine et verbo, si plenum nomen et plenum verbum sit, necessario facit sententiam, sed non necessario facit proloquium, si nihil est quod iam et affirmari et negari potest. et supra diximus multa dici plena sententia, quae tamen affirmari <et negari non possint, quaestionem vero nasci ex eo, quod affirmari> possit et negari possit. plenum igitur proloquium est 'omnis homo animal est', et quamvis natura illud exigat, ut primo nomen et postea verbum dicatur, ut dictum est, non desinit verum esse proloquium, etiamsi dicas 'animal est omnis homo'.